Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.5.1 Cic. Fam. 15.5.3 (English) >>Cic. Fam. 15.6.1

15.5.2 supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito sed summa tua ratione et continentia rei p. provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo ; quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus, et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque conservatam esse ; quod ego mea sententia censebam.

15.5.3 atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime volo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse gaudere. vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei p. praesta.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.5.1 Cic. Fam. 15.5.3 (English) >>Cic. Fam. 15.6.1

Powered by PhiloLogic